Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- Non est hoc inquit ‘nostri, quod suspicis, aeui:
- maiores fecere manus. cum regna timeret
- Dictaei regis (sic fama est) linquere terras
- Daedalus inuenit nec toto signa sequenti
- orbe dare, aetherias aliena tollere in auras
- ausus se penna atque homini monstrare uolatus.
- suspensum hic librans media inter nubila corpus
- enauit superosque nouus conterruit ales.
- natum etiam docuit falsae sub imagine plumae
- attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis
- pennarum remis et non felicibus alis
- turbida plaudentem uidit freta. dumque dolori
- indulget subito motis ad pectora palmis,
- nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
- hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
- instituit Phoebi atque audacis exuit alas.’
- Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
- atque actos sine Marte dies ac stare pudebat.
- ingemit aduersis respectansque inrita tecta
- urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.