Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- his, quae Graia manus defendit, reddite tectis.’
- talia iactabat famaeque pudore futurae,
- inritus incepti prima si absisteret urbe,
- audebat cuncta atque acuebat fraudibus enses.
- sed subitae muris flammae totoque fluebant
- aggeris anfractu tela improuisa per auras.
- haud secus, occuluit saxi quo uertice fetus
- ales fulua Iouis, tacito si ad culmina nisu
- euasit serpens terretque propincus hiatu,
- illa hostem rostro atque adsuetis fulmina ferre
- unguibus incessens nidi circumuolat orbem.
- Tandem ad uicinos Cumarum uertere portus
- defessus subiit uarioque lacessere motu
- fortunam et famae turbando obstare sinistrae.
- sed custos urbi Gracchus tutela uel ipsis
- certior arcebat muris iterumque sedere
- portis atque aditus iterum sperare uetabat.
- lustrat inops animi rimaturque omnia circum
- alite uectus equo rursusque hortatibus infit
- laudum agitare suos: Pro di, quis terminus inquit