Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. at quondam Herculeam seruare superba pharetram.
  2. Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
  3. portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca,
  4. fisa loco, manus Ausoniae stipata sedebat.
  5. hic, miranda mouens, classem quae condita portu
  6. astabat (namque angustis e faucibus aequor
  7. erumpit scopulos inter patuloque recessu
  8. infundit campis secretum gurgite pontum)—
  9. inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
  10. arce superposita, claustris maris extulit astu
  11. perque auersa tulit portatas arua carinas.
  12. lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
  13. atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci
  14. aequoream rota ducebat per gramina puppim.
  15. et iam per collis dumosque ad litus adacta
  16. innabat pelago ueniens sine remige classis.
  17. Nuntius interea uectis non more carinis
  18. terrentem freta curarum feruoribus implet,
  19. dum procul Oebalios amet expugnare nepotes
  20. et primus rostris sulcet naualibus arua,