Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. infelix fidei miseraeque secunda Sagunto,
  2. at quondam Herculeam seruare superba pharetram.
  3. Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
  4. portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca,
  5. fisa loco, manus Ausoniae stipata sedebat.
  6. hic, miranda mouens, classem quae condita portu
  7. astabat (namque angustis e faucibus aequor
  8. erumpit scopulos inter patuloque recessu
  9. infundit campis secretum gurgite pontum)—
  10. inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
  11. arce superposita, claustris maris extulit astu
  12. perque auersa tulit portatas arua carinas.