Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. tota mole uias frustraque inglorius ausi
  2. pulsauit quatiens obstructas ariete portas.
  3. stabat Cannarum Graia ad munimina uictor
  4. nequiquam et cautae mentis consulta probabat
  5. euentu, qui post Dauni stagnantia regna
  6. sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.
  7. ‘En, qui nos segnes et nescire addere cursum
  8. factis iactastis, quod uobis scandere nuper
  9. non acie ex ipsa concessum moenia Romae,
  10. intrate atque epulas promissas sede Tonantis
  11. his, quae Graia manus defendit, reddite tectis.’
  12. talia iactabat famaeque pudore futurae,
  13. inritus incepti prima si absisteret urbe,
  14. audebat cuncta atque acuebat fraudibus enses.
  15. sed subitae muris flammae totoque fluebant
  16. aggeris anfractu tela improuisa per auras.
  17. haud secus, occuluit saxi quo uertice fetus