Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- inuidia laeta, et conlidens dissona corda
- seditio. sed enim interea temeraria pubis
- delicta augebat pollutior ipsa senectus.
- nec, quos uile genus despectaque lucis origo
- foedabat, sperare sibi et deposcere primi
- deerant imperia ac patriae pereuntis habenas.
- quin etiam exhilarare uiris conuiuia caede
- mos olim et miscere epulis spectacula dira
- certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
- pocula, respersis non parco sanguine mensis.
- Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras
- ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
- certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)—
- Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen—
- hortatur summi partem deposcere iuris
- atque alternatos sociato consule fasces
- et, si partita renuant sedisse curuli
- aequatumque decus geminasque uidere secures,
- ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.
- ergo electa manus gressu fert dicta citato.