Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. Samnitum iussis. hi sunt qui iura dedere
  2. terrore expulso Sidicinaque bella remorunt.
  3. quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguis
  4. Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
  5. ab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,
  6. ille ego semihomines inter Nasamonas et inter
  7. saeuum atque aequantem ritus Garamanta ferarum
  8. Marmarico ponam tentoria mixtus alumno,
  9. ductoremque feram, cui nunc pro foedere proque
  10. iustitia est ensis solaeque e sanguine laudes?
  11. non ita, non Decio permixtum fasque nefasque,
  12. haec ut uelle queat. nullo nos inuida tanto
  13. armauit Natura bono, quam ianua mortis
  14. quod patet et uita non aequa exire potestas.’
  15. Haec uana auersas Decius iactauit ad auris.
  16. ast delecta manus iungebat foedera Poeno.
  17. iamque aderat praemissa duci turbante tumultu