Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. tum solum Decius Capuae decus. isque receptus
  2. in medios coetus (neque enim differre dabatur)
  3. Itis, ait ‘ciues, uiolanda ad iura parentum
  4. damnatumque caput temerati foederis aris
  5. iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
  6. magnum atque in magnis positum populisque uirisque
  7. haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire
  8. proelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere,
  9. dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:
  10. is locus officio, cum cessant prospera, cumque
  11. dura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouere
  12. haud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.
  13. noui dis animas similes et pectora magnis
  14. numquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannas
  15. et Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.
  16. hi sunt qui uestris infixum moenibus hostem
  17. deiecere manu et Capuam eripuere superbis