Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- et Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.
- hi sunt qui uestris infixum moenibus hostem
- deiecere manu et Capuam eripuere superbis
- Samnitum iussis. hi sunt qui iura dedere
- terrore expulso Sidicinaque bella remorunt.
- quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguis
- Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
- ab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,
- ille ego semihomines inter Nasamonas et inter
- saeuum atque aequantem ritus Garamanta ferarum
- Marmarico ponam tentoria mixtus alumno,
- ductoremque feram, cui nunc pro foedere proque
- iustitia est ensis solaeque e sanguine laudes?
- non ita, non Decio permixtum fasque nefasque,
- haec ut uelle queat. nullo nos inuida tanto
- armauit Natura bono, quam ianua mortis
- quod patet et uita non aequa exire potestas.’
- Haec uana auersas Decius iactauit ad auris.
- ast delecta manus iungebat foedera Poeno.