Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. prorsus enim tanto potiorem nomine habendum
  2. Varronem, ut fugiat consul fulgentior ostro.
  3. Talia iactantes iam lectam sorte parabant
  4. mittere quae Tyrios adiungat foedere pubem.
  5. sed non inuictum ponebat pectore robur
  6. tum solum Decius Capuae decus. isque receptus
  7. in medios coetus (neque enim differre dabatur)
  8. Itis, ait ‘ciues, uiolanda ad iura parentum
  9. damnatumque caput temerati foederis aris
  10. iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
  11. magnum atque in magnis positum populisque uirisque
  12. haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire
  13. proelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere,
  14. dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:
  15. is locus officio, cum cessant prospera, cumque
  16. dura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouere
  17. haud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.
  18. noui dis animas similes et pectora magnis
  19. numquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannas