Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
  2. magnum atque in magnis positum populisque uirisque
  3. haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire
  4. proelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere,
  5. dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:
  6. is locus officio, cum cessant prospera, cumque
  7. dura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouere
  8. haud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.
  9. noui dis animas similes et pectora magnis
  10. numquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannas
  11. et Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.
  12. hi sunt qui uestris infixum moenibus hostem
  13. deiecere manu et Capuam eripuere superbis
  14. Samnitum iussis. hi sunt qui iura dedere
  15. terrore expulso Sidicinaque bella remorunt.
  16. quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguis
  17. Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
  18. ab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,
  19. ille ego semihomines inter Nasamonas et inter
  20. saeuum atque aequantem ritus Garamanta ferarum