Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. iuratumque uiro bellum puerilibus annis
  2. accumulant. unum, ducibus tot caede peremptis,
  3. tot fusis acie, stare inter proelia nullis
  4. attactum telis. superum cum munere detur
  5. huic sociare uiro dextras et foedere iungi,
  6. fastus exanguis populi uanumque tumorem
  7. nimirum Capua et dominatum perferat urbis,
  8. ceu famulis fasces aequataque iura negantis?
  9. prorsus enim tanto potiorem nomine habendum
  10. Varronem, ut fugiat consul fulgentior ostro.
  11. Talia iactantes iam lectam sorte parabant
  12. mittere quae Tyrios adiungat foedere pubem.
  13. sed non inuictum ponebat pectore robur
  14. tum solum Decius Capuae decus. isque receptus
  15. in medios coetus (neque enim differre dabatur)
  16. Itis, ait ‘ciues, uiolanda ad iura parentum
  17. damnatumque caput temerati foederis aris
  18. iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
  19. magnum atque in magnis positum populisque uirisque
  20. haud uersam ostentare fidem! nunc tempus inire