Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
- portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
- ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
- quod uero reduci tum se populusque patresque
- offerrent, non gratari, sed poscere natos
- quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
- ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
- sic igitur muto lictore inuectus in urbem
- damnatum superis aspernabatur honorem.
- At patres Fabiusque, procul maerore remoto,
- praecipitant curas. raptim delecta iuuenta
- seruitia armantur, nec claudit castra saluti
- postpositus pudor. infixum est Aeneia regna
- Parcarum in leges quacumque reducere dextra
- proque arce et sceptris et libertatis honore
- uel famulas armare manus. primaeua suorum
- corpora praetexto spoliant uelamine et armis
- insolitis cingunt. puerilis casside uultus
- clauditur atque hostis pubescere caede iubetur.
- idem obsecrantis, captiuum uulgus ut auro