Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. iactato dextras, ipsamque odere salutem
  2. unius amissa superantis puppe magistri.
  3. quam restare uiro labem, qui accedere portis
  4. audeat ac dirum ueniat pauitantibus omen!
  5. Hos mulcens questus Fabius deforme docebat
  6. cladibus irasci uulgumque arcebat ab ira.
  7. aduersis etenim ferri non esse uirorum
  8. qui Martem inscribant genti, non posse dolores
  9. condere et ex poena solacia poscere luctus.
  10. si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum
  11. inluxisse diem, quo castris uiderit ire
  12. Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.
  13. his dictis sedere minae, et conuersa repente
  14. pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
  15. consulibus reputant caesis erepta duobus.
  16. ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
  17. gratantum, magnaque actum se credere mente
  18. testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
  19. Laomedontiadum non desperauerit urbi.
  20. Nec minus infelix culpae grandique pudore