Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. his dictis sedere minae, et conuersa repente
  2. pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
  3. consulibus reputant caesis erepta duobus.
  4. ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
  5. gratantum, magnaque actum se credere mente
  6. testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
  7. Laomedontiadum non desperauerit urbi.
  8. Nec minus infelix culpae grandique pudore
  9. turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
  10. portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
  11. ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
  12. quod uero reduci tum se populusque patresque
  13. offerrent, non gratari, sed poscere natos
  14. quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
  15. ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
  16. sic igitur muto lictore inuectus in urbem
  17. damnatum superis aspernabatur honorem.
  18. At patres Fabiusque, procul maerore remoto,
  19. praecipitant curas. raptim delecta iuuenta
  20. seruitia armantur, nec claudit castra saluti