Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. quodque adeo nondum portis inruperit hostis,
  2. contemptu cessare putant. iam tecta cremari,
  3. ac delubra rapi caedesque ante ora nefandae
  4. natorum septemque arces fumare uidentur.
  5. lux una euersas bis centum in strage curulis,
  6. ac iuuenum bis tricenis orbata gemebat
  7. milibus exhaustae nutantia moenia Romae,
  8. atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi,
  9. nec socium numero pariter leuiore perempto.
  10. sed uero sed enim reliqui pia turba senatus
  11. munera sortito inuadunt. celer omnia lustrans
  12. clamitat attonitis Fabius: ‘Non ulla relicta est,
  13. credite, cunctandi ratio. adproperemus, ut hostis
  14. nequiquam armatos ausit succedere muros.
  15. dura inter pauidos alitur fortuna sedendo,
  16. et gliscunt aduersa metu. ite ocius, arma
  17. deripite, o pubes, templis. uos atria raptim
  18. nudate et clipeos in bella refigite captos.
  19. sat patriae sumus, e numero si ad proelia nostro