Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. hic Cinna (ad Tyrios namque is sua uerterat arma
  2. credulus aduersis, et tum comes ibat ouanti)
  3. Auribus huic, inquit ‘ductor fortissime, origo est
  4. non indigna tuis. quondam sub regibus illa,
  5. quae Libycos renuit frenos, sub regibus olim
  6. Roma fuit. sed enim, solium indignata Superbi
  7. ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
  8. Clusina uenere domo. si Porsena fando
  9. auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra,
  10. ille ope Maeonia et populo succinctus Etrusco
  11. certabat pulsos per bella reponere reges.
  12. multa adeo nequiquam ausi, pressitque tyrannus
  13. Ianiculum incumbens urbi. mox pace probata
  14. compressere odia, et positum cum foedere bellum,
  15. obsidibusque obstricta fides. mansuescere corda
  16. nescia, pro superi! et nil non immite parata
  17. gens Italum pro laude pati: bis Cloelia senos