Punica

Silius Italicus, Tiberius Catius

Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.

  1. proiectus dorso ferretur membra, uel idem
  2. si nudo staret tergo, dum rapta uolucris
  3. transigeret cursu sonipes certamina campi.
  4. At Libys humanos aequantem pectore sensus
  5. haud parce miratus ecum, quinam ille sinistrae
  6. depugnet morti iuuenis, nomenque decusque
  7. erogitat letique simul compendia donat.
  8. hic Cinna (ad Tyrios namque is sua uerterat arma
  9. credulus aduersis, et tum comes ibat ouanti)
  10. Auribus huic, inquit ‘ductor fortissime, origo est
  11. non indigna tuis. quondam sub regibus illa,
  12. quae Libycos renuit frenos, sub regibus olim
  13. Roma fuit. sed enim, solium indignata Superbi
  14. ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
  15. Clusina uenere domo. si Porsena fando
  16. auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra,
  17. ille ope Maeonia et populo succinctus Etrusco
  18. certabat pulsos per bella reponere reges.
  19. multa adeo nequiquam ausi, pressitque tyrannus