Punica
Silius Italicus, Tiberius Catius
Silius Italicus. Corpus Poetarum Latinorum, Vol 2. Summers, Walter Coventry, editor. Postgate, John Percival, editor. London: G. Bell et Filiorum, 1905.
- Belides iuuenis uitauerat arma tyranni
- et se participem casus sociarat in omnis.
- nobilis hoc ortu et dextra spectatus Hamilcar,
- ut fari primamque datum distinguere lingua
- Hannibali uocem, sollers nutrire furores,
- Romanum seuit puerili in pectore bellum.
- Vrbe fuit media sacrum genetricis Elissae
- manibus et patria Tyriis formidine cultum,
- quod taxi circum et piceae squalentibus umbris
- abdiderant caelique arcebant lumine, templum.
- hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim
- exuerat regina loco. stant marmore maesto
- effigies, Belusque parens omnisque nepotum
- a Belo series, stat gloria gentis Agenor
- et qui longa dedit terris cognomina Phoenix.
- ipsa sedet tandem aeternum coniuncta Sychaeo.
- ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
- stant arae caelique deis Ereboque potenti.
- hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuae
- atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos.