Epistulae

Pliny, the Younger

Pliny, the Younger, creator;

Quid enim commune habet occidere et relegare? Non hercule magis quam relegare et absolvere; quamquam propior aliquanto est sententiae relegantis, quae absolvit, quam quae occidit - utraque enim ex illis vitam relinquit, haec adimit -, cum interim et qui morte puniebant et qui relegabant, una sedebant et temporaria simulatione concordiae discordiam differebant.

Ego postulabam, ut tribus sententiis constaret suus numerus, nec se brevibus indutiis duae iungerent. Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.