Epistulae
Pliny, the Younger
Pliny, the Younger, creator;
Atque ego arbitror illis etiam, quibus plurimarum rerum agitatio frequens nihil esse ignotum patiebatur, genus quaestionis quod adfero ad te aut non satis tritum aut etiam inexpertum fuisse. Hoc et ego excusatior si forte sum lapsus, et tu dignior laude, si potes id quoque docere quod in obscuro est an didiceris.
Referebatur de libertis Afrani Dextri consulis incertum sua an suorum manu, scelere an obsequio perempti. Hos alius - Quis? Ego; sed nihil refert - post quaestionem supplicio liberandos, alius in insulam relegandos, alius morte puniendos arbitrabatur. Quarum sententiarum tanta diversitas erat, ut non possent esse nisi singulae.