Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Quae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.
- Denaris tribus invitas et mane togatum
- Observare iubes atria, Basse, tua,
- Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam,
- Ad viduas tecum plus minus ire decem.
- Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
- Denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.
- Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar
- Consecrat, Ausoniae maxima fama viae,
- Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
- Disce: Libyn domuit, aurea poma tulit,
- Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,
- Addidit Arcadio terga leonis apro,
- Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris
- Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua,
- Fecundam vetuit reparari mortibus hydram,
- Hesperias Tusco lavit in amne boves.
- Haec minor Alcides: maior quae gesserit, audi,
- Sextus ab Albana quem colit arce lapis.
- Adseruit possessa malis Palatia regnis,
- Prima suo gessit pro Iove bella puer;
- Solus Iuleas cum iam retineret habenas,
- Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
- Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri,
- Sudantem Getica ter nive lavit equum;
- Saepe recusatos parcus duxisse triumphos
- Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
- Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
- Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
- Herculeum tantis numen non sufficit actis:
- Tarpeio deus hic commodet ora patri.
- Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
- Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
- Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
- Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
- Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
- Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
- Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
- Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
- Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
- Cum vicere duas dona minora deas,
- Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
- Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
- Si nimius videor seraque coronide longus
- Esse liber, legito pauca: libellus ero.
- Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
- Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
- Festinata prior, decimi mihi cura libelli
- Elapsum manibus nunc revocavit opus.
- Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
- Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
- Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
- 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
- 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes