Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Gaius a prima tremebundus luce salutat
- Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
- 'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
- Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
- Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
- Gaius et mallet verbera mille pati.
- Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
- Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
- Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
- Quadrantem duplica de seniore cado.
- Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
- Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
- Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
- Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
- Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
- Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.
- Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
- Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
- Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
- χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.
- Dulce aliquis munus pro munere poscit amaro?
- Accipiat, sed si potat in elleboro.
- Alfius ante fuit, coepit nunc Olfius esse,
- Uxorem postquam duxit Athenagoras.
- Nomen Athenagorae credis, Callistrate, verum.
- Si scio, dispeream, qui sit Athenagoras.
- Sed puta me verum, Callistrate, dicere nomen:
- Non ego, sed vester peccat Athenagoras.
- Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro:
- Deprensus dixit 'Stulte, quid ergo bibis?'
- Rumpitur invidia quidam, carissime Iuli,
- Quod me Roma legit, rumpitur invidia.
- Rumpitur invidia, quod turba semper in omni
- Monstramur digito, rumpitur invidia.
- Rumpitur invidia, tribuit quod Caesar uterque
- Ius mihi natorum, rumpitur invidia.
- Rumpitur invidia, quod rus mihi dulce sub urbe est
- Parvaque in urbe domus, rumpitur invidia.
- Rumpitur invidia, quod sum iucundus amicis,
- Quod conviva frequens, rumpitur invidia.
- Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:
- Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.
- Vindemiarum non ubique proventus
- Cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
- Centum Coranus amphoras aquae fecit.
- Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,
- Charta salutatrix si modo vera refert:
- Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
- Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
- Tu qui longa potes dispendia ferre viarum,
- I, liber, absentis pignus amicitiae.
- Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
- Grande tui pretium muneris auctor erit:
- Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur