Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Rumpitur invidia, quod amamur quodque probamur:
  2. Rumpatur, quisquis rumpitur invidia.
  1. Vindemiarum non ubique proventus
  2. Cessavit, Ovidi; pluvia profuit grandis.
  3. Centum Coranus amphoras aquae fecit.
  1. Marcus amat nostras Antonius, Attice, Musas,
  2. Charta salutatrix si modo vera refert:
  3. Marcus Palladiae non infitianda Tolosae
  4. Gloria, quem genuit Pacis alumna Quies.
  5. Tu qui longa potes dispendia ferre viarum,
  6. I, liber, absentis pignus amicitiae.
  7. Vilis eras, fateor, si te nunc mitteret emptor;
  8. Grande tui pretium muneris auctor erit:
  9. Multum, crede mihi, refert, a fonte bibatur
  10. Quae fluit, an pigro quae stupet unda lacu.
  1. Denaris tribus invitas et mane togatum
  2. Observare iubes atria, Basse, tua,
  3. Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam,
  4. Ad viduas tecum plus minus ire decem.
  5. Trita quidem nobis togula est vilisque vetusque:
  6. Denaris tamen hanc non emo, Basse, tribus.
  1. Appia, quam simili venerandus in Hercule Caesar
  2. Consecrat, Ausoniae maxima fama viae,
  3. Si cupis Alcidae cognoscere facta prioris,
  4. Disce: Libyn domuit, aurea poma tulit,
  5. Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo,
  6. Addidit Arcadio terga leonis apro,
  7. Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris
  8. Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua,
  9. Fecundam vetuit reparari mortibus hydram,
  10. Hesperias Tusco lavit in amne boves.
  11. Haec minor Alcides: maior quae gesserit, audi,
  12. Sextus ab Albana quem colit arce lapis.
  13. Adseruit possessa malis Palatia regnis,
  14. Prima suo gessit pro Iove bella puer;
  15. Solus Iuleas cum iam retineret habenas,
  16. Tradidit inque suo tertius orbe fuit;
  17. Cornua Sarmatici ter perfida contudit Histri,
  18. Sudantem Getica ter nive lavit equum;
  19. Saepe recusatos parcus duxisse triumphos
  20. Victor Hyperboreo nomen ab orbe tulit;
  21. Templa deis, mores populis dedit, otia ferro,
  22. Astra suis, caelo sidera, serta Iovi.
  23. Herculeum tantis numen non sufficit actis:
  24. Tarpeio deus hic commodet ora patri.
  1. Quadringentorum reddis mihi, Phoebe, tabellas:
  2. Centum da potius mutua, Phoebe, mihi.
  3. Quaere alium, cui te tam vano munere iactes:
  4. Quod tibi non possum solvere, Phoebe, meum est.
  1. Quae nova tam similes genuit tibi Leda ministros?
  2. Quae capta est alio nuda Lacaena cycno?
  3. Dat faciem Pollux Hiero, dat Castor Asylo,
  4. Atque in utroque nitet Tyndaris ore soror.
  5. Ista Therapnaeis si forma fuisset Amyclis,
  6. Cum vicere duas dona minora deas,
  7. Mansisses, Helene, Phrygiamque redisset in Iden
  8. Dardanius gemino cum Ganymede Paris.
  1. Si nimius videor seraque coronide longus
  2. Esse liber, legito pauca: libellus ero.
  3. Terque quaterque mihi finitur carmine parvo
  4. Pagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.
  1. Festinata prior, decimi mihi cura libelli
  2. Elapsum manibus nunc revocavit opus.
  3. Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;
  4. Pars nova maior erit: lector, utrique fave,
  5. Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.
  6. 'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.
  7. 'Pigra per hunc fugies ingratae flumina Lethes
  8. Et meliore tui parte superstes eris.
  9. Marmora Messallae findit caprificus, et audax
  10. Dimidios Crispi mulio ridet equos:
  11. At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,
  12. Solaque non norunt haec monumenta mori.'
  1. Vernaculorum dicta, sordidum dentem,
  2. Et foeda linguae probra circulatricis,
  3. Quae sulphurato nolit empta ramento
  4. Vatiniorum proxeneta fractorum,
  5. Poeta quidam clancularius spargit
  6. Et volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?
  7. Voce ut loquatur psittacus coturnicis
  8. Et concupiscat esse Canus ascaules?
  9. Procul a libellis nigra sit meis fama,
  10. Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:
  11. Cur ego laborem notus esse tam prave,
  12. Constare gratis cum silentium possit?
  1. Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
  2. Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
  3. Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
  4. Quid tibi dormitor proderit Endymion?
  5. Exutusve puer pinnis labentibus? aut qui
  6. Odit amatrices Hermaphroditus aquas?
  7. Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?
  8. Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'
  9. Non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
  10. Invenies: hominem pagina nostra sapit.
  11. Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere mores
  12. Nec te scire: legas Aetia Callimachi.
  1. Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
  2. Quos colere debet, laesit impio versu,
  3. Erret per urbem pontis exul et clivi,
  4. Interque raucos ultimus rogatores
  5. Oret caninas panis inprobi buccas;