Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- O quotiens veterem non infitiatus amicum
- Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
- Omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
- Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.
- Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
- Non se, convivas abstinet ille suos.
- Tu languore quidem subito fictoque laboras,
- Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
- Festinata sui gemeret quod fata Severi
- Silius, Ausonio non semel ore potens,
- Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
- 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
- Respexitque suam quae stabat proxima fratri
- Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
- Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
- Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
- Numina cum videas duris obnoxia fatis,
- Invidia possis exonerare deos.'
- Septem post calices Opimiani
- Denso cum iaceam triente blaesus,