Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
- Sed quidam exactos esse poeta negat.
- Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
- Malim convivis quam placuisse cocis.
- Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
- Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
- Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,
- Hausisti patrias luxuriosus opes,
- Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
- Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?
- Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
- Quae vincit veterum munera clara ducum,
- Multum oculi, sed plus aures debere fatentur
- Se tibi, quod spectant qui recitare solent.
- Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
- Staret pro domino Caesare sancta fides,
- Haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,
- Ille tuae cultor notus amicitiae.
- Me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris,
- Nescia nec nostri nominis Arctos erat: