Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Lanigeri mirum qua coiere fide.
- Ipse licet videas, cavea stabulantur in una
- Et pariter socias carpit uterque dapes:
- Nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis,
- Concordem satiat sed rudis agna famem.
- Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles,
- Ut niteant celsi lucida signa poli?
- Sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
- Hic aries astris, hic leo dignus erat.
- Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
- Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
- Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
- Cur comitata dapes nulla lagona venit?
- Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
- Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
- Dentibus antiquas solitus producere pelles
- Et mordere luto putre vetusque solum,
- Praenestina tenes decepti regna patroni,
- In quibus indignor si tibi cella fuit;
- Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
- Et pruris domini cum Ganymede tui.
- At me litterulas stulti docuere parentes:
- Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
- Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
- Si dare sutori calceus ista potest.
- Effigiem tantum pueri pictura Camoni
- Servat, et infantis parva figura manet.
- Florentes nulla signavit imagine voltus,
- Dum timet ora pius muta videre pater.
- Non silice duro structilive caemento,
- Nec latere cocto, quo Samiramis longam
- Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
- Sed strage nemorum pineaque conpage,
- Ut navigare Tucca balneo possit.
- Idem beatas lautus extruit thermas
- De marmore omni, quod Carystos invenit,
- Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
- Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
- Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
- Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
- Haec pueri facies primaque forma fuit.
- Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
- Gaudebatque suas pingere barba genas,
- Et libata semel summos modo purpura cultros
- Sparserat: invidit de tribus una soror
- Et festinatis incidit stamina pensis,
- Absentemque patri rettulit urna rogum.
- Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
- Haec erit in chartis maior imago meis.
- Quod optimum sit disputat convivium
- Facunda Prisci pagina,
- Et multa dulci, multa sublimi refert,
- Sed cuncta docto pectore.
- Quod optimum sit quaeritis convivium?