Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hic aries astris, hic leo dignus erat.
  1. Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
  2. Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
  3. Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
  4. Cur comitata dapes nulla lagona venit?
  5. Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
  6. Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
  1. Dentibus antiquas solitus producere pelles
  2. Et mordere luto putre vetusque solum,
  3. Praenestina tenes decepti regna patroni,
  4. In quibus indignor si tibi cella fuit;
  5. Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
  6. Et pruris domini cum Ganymede tui.
  7. At me litterulas stulti docuere parentes:
  8. Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
  9. Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
  10. Si dare sutori calceus ista potest.
  1. Effigiem tantum pueri pictura Camoni
  2. Servat, et infantis parva figura manet.
  3. Florentes nulla signavit imagine voltus,
  4. Dum timet ora pius muta videre pater.
  1. Non silice duro structilive caemento,
  2. Nec latere cocto, quo Samiramis longam
  3. Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
  4. Sed strage nemorum pineaque conpage,
  5. Ut navigare Tucca balneo possit.
  6. Idem beatas lautus extruit thermas
  7. De marmore omni, quod Carystos invenit,
  8. Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
  9. Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
  10. Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.
  3. Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
  4. Gaudebatque suas pingere barba genas,
  5. Et libata semel summos modo purpura cultros
  6. Sparserat: invidit de tribus una soror
  7. Et festinatis incidit stamina pensis,