Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Cesserunt manibus cum fera monstra tuis:
  2. Argolico famulum non te servire tyranno
  3. Vidissent gentes saevaque regna pati,
  4. Sed tu iussisses Eurysthea; nec tibi fallax
  5. Portasset Nessi perfida dona Lichas,
  6. Oetaei sine lege rogi securus adisses
  7. Astra patris summi, quae tibi poena dedit;
  8. Lydia nec dominae traxisses pensa superbae,
  9. Nec Styga vidisses Tartareumque canem.
  10. Nunc tibi Iuno favet, nunc te tua diligit Hebe;
  11. Nunc te si videat nympha, remittet Hylan.
  1. Uxor cum tibi sit formosa, pudica, puella,
  2. Quo tibi natorum iura, Fabulle, trium?
  3. Quod petis a nostro supplex dominoque deoque,
  4. Tu dabis ipse tibi, si potes arrigere.
  1. Lascivam tota possedi nocte puellam,
  2. Cuius nequitias vincere nemo potest.
  3. Fessus mille modis illud puerile poposci:
  4. Ante preces totas primaque verba dedit.
  5. Inprobius quiddam ridensque rubensque rogavi:
  6. Pollicitast nulla luxuriosa mora.
  7. Sed mihi pura fuit; tibi non erit, Aeschyle, si vis
  8. Accipere hoc munus condicione mala.
  1. Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister,
  2. Invisum pueris virginibusque caput?
  3. Nondum cristati rupere silentia galli:
  4. Murmure iam saevo verberibusque tonas.
  5. Tam grave percussis incudibus aera resultant,
  6. Causidicum medio cum faber aptat equo;
  7. Mitior in magno clamor furit amphitheatro,
  8. Vincenti parmae cum sua turba favet.
  9. Vicini somnum—non tota nocte—rogamus:
  10. Nam vigilare leve est, pervigilare grave est.
  11. Discipulos dimitte tuos. Vis, garrule, quantum
  12. Accipis ut clames, accipere ut taceas?
  1. Cum futuis, Polycharme, soles in fine cacare.
  2. Cum pedicaris, quid, Polycharme, facis?
  1. Dixerat 'o mores! o tempora!' Tullius olim,
  2. Sacrilegum strueret cum Catilina nefas,
  3. Cum gener atque socer diris concurreret armis
  4. Maestaque civili caede maderet humus.
  5. Cur nunc 'o mores!', cur nunc 'o tempora!' dicis?
  6. Quod tibi non placeat, Caeciliane, quid est?
  7. Nulla ducum feritas, nulla est insania ferri;
  8. Pace frui certa laetitiaque licet.
  9. Non nostri faciunt, tibi quod tua tempora sordent,
  10. Sed faciunt mores, Caeciliane, tui.
  1. Massyli leo fama iugi pecorisque maritus
  2. Lanigeri mirum qua coiere fide.
  3. Ipse licet videas, cavea stabulantur in una
  4. Et pariter socias carpit uterque dapes:
  5. Nec fetu nemorum gaudent nec mitibus herbis,
  6. Concordem satiat sed rudis agna famem.
  7. Quid meruit terror Nemees, quid portitor Helles,
  8. Ut niteant celsi lucida signa poli?
  9. Sidera si possent pecudesque feraeque mereri,
  10. Hic aries astris, hic leo dignus erat.
  1. Liber, Amyclaea frontem vittate corona,
  2. Qui quatis Ausonia verbera Graia manu,
  3. Clusa mihi texto cum prandia vimine mittas,
  4. Cur comitata dapes nulla lagona venit?
  5. Atqui digna tuo si nomine munera ferres,
  6. Scis, puto, debuerint quae mihi dona dari.
  1. Dentibus antiquas solitus producere pelles
  2. Et mordere luto putre vetusque solum,
  3. Praenestina tenes decepti regna patroni,
  4. In quibus indignor si tibi cella fuit;
  5. Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno,
  6. Et pruris domini cum Ganymede tui.
  7. At me litterulas stulti docuere parentes:
  8. Quid cum grammaticis rhetoribusque mihi?
  9. Frange leves calamos et scinde, Thalia, libellos,
  10. Si dare sutori calceus ista potest.
  1. Effigiem tantum pueri pictura Camoni
  2. Servat, et infantis parva figura manet.
  3. Florentes nulla signavit imagine voltus,
  4. Dum timet ora pius muta videre pater.
  1. Non silice duro structilive caemento,
  2. Nec latere cocto, quo Samiramis longam
  3. Babylona cinxit, Tucca balneum fecit:
  4. Sed strage nemorum pineaque conpage,
  5. Ut navigare Tucca balneo possit.
  6. Idem beatas lautus extruit thermas
  7. De marmore omni, quod Carystos invenit,
  8. Quod Phrygia Synnas, Afra quod Nomas misit,
  9. Et quod virenti fonte lavit Eurotas.
  10. Sed ligna desunt: subice balneum thermis.
  1. Haec sunt illa mei quae cernitis ora Camoni,
  2. Haec pueri facies primaque forma fuit.
  3. Creverat hic vultus bis denis fortior annis,
  4. Gaudebatque suas pingere barba genas,
  5. Et libata semel summos modo purpura cultros
  6. Sparserat: invidit de tribus una soror
  7. Et festinatis incidit stamina pensis,
  8. Absentemque patri rettulit urna rogum.
  9. Sed ne sola tamen puerum pictura loquatur,
  10. Haec erit in chartis maior imago meis.
  1. Quod optimum sit disputat convivium
  2. Facunda Prisci pagina,
  3. Et multa dulci, multa sublimi refert,
  4. Sed cuncta docto pectore.
  5. Quod optimum sit quaeritis convivium?
  6. In quo choraules non erit.
  1. Funera post septem nupsit tibi Galla virorum,
  2. Picentine: sequi vult, puto, Galla viros.
  1. Oderat ante ducum famulos turbamque priorem
  2. Et Palatinum Roma supercilium:
  3. At nunc tantus amor cunctis, Auguste, tuorum est,
  4. Ut sit cuique suae cura secunda domus.
  5. Tam placidae mentes, tanta est reverentia nostri,
  6. Tam pacata quies, tantus in ore pudor.
  7. Nemo suos—haec est aulae natura potentis—,
  8. Sed domini mores Caesarianus habet.
  1. Duxerat esuriens locupletem pauper anumque:
  2. Uxorem pascit Gellius et futuit.
  1. Lector et auditor nostros probat, Aule, libellos,
  2. Sed quidam exactos esse poeta negat.
  3. Non nimium curo: nam cenae fercula nostrae
  4. Malim convivis quam placuisse cocis.
  1. Dixerat astrologus periturum te cito, Munna,
  2. Nec, puto, mentitus dixerat ille tibi.
  3. Nam tu dum metuis, ne quid post fata relinquas,
  4. Hausisti patrias luxuriosus opes,
  5. Bisque tuum deciens non toto tabuit anno:
  6. Dic mihi, non hoc est, Munna, perire cito?
  1. Inter tanta tuae miracula, Caesar, harenae,
  2. Quae vincit veterum munera clara ducum,
  3. Multum oculi, sed plus aures debere fatentur
  4. Se tibi, quod spectant qui recitare solent.
  1. Cum tua sacrilegos contra, Norbane, furores
  2. Staret pro domino Caesare sancta fides,
  3. Haec ego Pieria ludebam tutus in umbra,
  4. Ille tuae cultor notus amicitiae.
  5. Me tibi Vindelicis Raetus narrabat in oris,
  6. Nescia nec nostri nominis Arctos erat:
  7. O quotiens veterem non infitiatus amicum
  8. Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!'
  9. Omne tibi nostrum quod bis trieteride iuncta
  10. Ante dabat lector, nunc dabit auctor opus.
  1. Languidior noster si quando est Paulus, Atili,
  2. Non se, convivas abstinet ille suos.
  3. Tu languore quidem subito fictoque laboras,
  4. Sed mea porrexit sportula, Paule, pedes.
  1. Festinata sui gemeret quod fata Severi
  2. Silius, Ausonio non semel ore potens,
  3. Cum grege Pierio maestus Phoeboque querebar.
  4. 'Ipse meum flevi' dixit Apollo 'Linon:'
  5. Respexitque suam quae stabat proxima fratri
  6. Calliopen et ait: 'Tu quoque vulnus habes.
  7. Aspice Tarpeium Palatinumque Tonantem:
  8. Ausa nefas Lachesis laesit utrumque Iovem.
  9. Numina cum videas duris obnoxia fatis,
  10. Invidia possis exonerare deos.'
  1. Septem post calices Opimiani
  2. Denso cum iaceam triente blaesus,
  3. Affers nescio quas mihi tabellas
  4. Et dicis 'Modo liberum esse iussi
  5. Nastam—servolus est mihi paternus—:
  6. Signa.' Cras melius, Luperce, fiet:
  7. Nunc signat meus anulus lagonam.
  1. Cum me captares, mittebas munera nobis:
  2. Postquam cepisti, das mihi, Rufe, nihil.
  3. Ut captum teneas, capto quoque munera mitte,
  4. De cavea fugiat ne male pastus aper.
  1. Lege nimis dura convivam scribere versus
  2. Cogis, Stella. 'Licet scribere nempe malos.'
  1. Sic in gramine florido reclinis,
  2. Qua gemmantibus hinc et inde rivis
  3. Curva calculus excitatur unda,
  4. Exclusis procul omnibus molestis,
  5. Pertundas glaciem triente nigro,
  6. Frontem sutilibus ruber coronis;
  7. Sic uni tibi sit puer cinaedus
  8. Et castissima pruriat puella:
  9. Infamem nimio calore Cypron
  10. Observes, moneo precorque, Flacce,
  11. Messes area cum teret crepantis
  12. Et fervens iuba saeviet leonis.
  13. At tu, diva Paphi, remitte, nostris
  14. Inlaesum iuvenem remitte votis:
  15. Sic Martis tibi serviant Kalendae
  16. Et cum ture meroque victimaque
  17. Libetur tibi candidas ad aras
  18. Secta plurima quadra de placenta.
  1. Ad cenam si me diversa vocaret in astra
  2. Hinc invitator Caesaris, inde Iovis,
  3. Astra licet propius, Palatia longius essent,
  4. Responsa ad superos haec referenda darem:
  5. 'Quaerite qui malit fieri conviva Tonantis:
  6. Me meus in terris Iuppiter, ecce, tenet.'
  1. Quae mala sint domini, quae servi commoda, nescis,
  2. Condyle, qui servum te gemis esse diu.
  3. Dat tibi securos vilis tegeticula somnos,
  4. Pervigil in pluma Gaius, ecce, iacet.
  5. Gaius a prima tremebundus luce salutat
  6. Tot dominos, at tu, Condyle, nec dominum.
  7. 'Quod debes, Gai, redde' inquit Phoebus et illinc
  8. Cinnamus: hoc dicit, Condyle, nemo tibi.
  9. Tortorem metuis? podagra cheragraque secatur
  10. Gaius et mallet verbera mille pati.
  11. Quod nec mane vomis nec cunnum, Condyle, lingis,
  12. Non mavis, quam ter Gaius esse tuus?
  1. Addere quid cessas, puer, inmortale Falernum?
  2. Quadrantem duplica de seniore cado.
  3. Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Catacisse, deorum
  4. Sex iubeo cyathos fundere? 'Caesar erit.'
  5. Sutilis aptetur deciens rosa crinibus, ut sit
  6. Qui posuit sacrae nobile gentis opus.
  7. Nunc bis quina mihi da basia, fiat ut illud
  8. Nomen, ab Odrysio quod deus orbe tulit.
  1. Santonica medicata dedit mihi pocula virga:
  2. Os hominis! mulsum me rogat Hippocrates.
  3. Tam stupidus numquam nec tu, puto, Glauce, fuisti,
  4. χάλκεα donanti χρύσεα qui dederas.