Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Qua possum sola veniam ratione merebor:
- Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
- Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
- Quae puero dones tela, Cupido, para,
- Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
- Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
- Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
- Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
- Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
- Casside dum liber Parthenopaeus erat.
- Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
- O felix, si quem tam bona fata manent!
- Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
- Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
- Nil est tritius Hedyli lacernis:
- Non ansae veterum Corinthiorum,
- Nec crus compede lubricum decenni,
- Nec ruptae recutita colla mulae,
- Nec quae Flaminiam secant salebrae,
- Nec qui litoribus nitent lapilli,
- Nec Tusca ligo vinea politus,
- Nec pallens toga mortui tribulis,
- Nec pigri rota quassa mulionis,
- Nec rasum cavea latus visontis,
- Nec dens iam senior ferocis apri.
- Res una est tamen: ipse non negabit,
- Culus tritior Hedyli lacernis.
- Nympha sacri regina lacus, cui grata Sabinus
- Et mansura pio munere templa dedit,
- Sic montana tuos semper colat Umbria fontes,
- Nec tua Baianas Sassina malit aquas:
- Excipe sollicitos placide, mea dona, libellos;
- Tu fueris Musis Pegasis unda meis.—
- 'Nympharum templis quisquis sua carmina donat,
- Quid fieri libris debeat, ipse monet.'
- In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus,
- Hic ubi Roma suas aurea vexat opes,
- Inspexit molles pueros oculisque comedit,
- Non hos, quos primae prostituere casae,
- Sed quos arcanae servant tabulata catastae
- Et quos non populus nec mea turba videt.
- Inde satur mensas et opertos exuit orbes
- Expositumque alte pingue poposcit ebur,
- Et testudineum mensus quater hexaclinon
- Ingemuit citro non satis esse suo.
- Consuluit nares, an olerent aera Corinthon,
- Culpavit statuas et, Polyclite, tuas,
- Et turbata brevi questus crystallina vitro
- Murrina signavit seposuitque decem
- Expendit veteres calathos et si qua fuerunt
- Pocula Mentorea nobilitata manu,
- Et viridis picto gemmas numeravit in auro,
- Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
- Sardonychas vero mensa quaesivit in omni
- Et pretium magnis fecit iaspidibus.
- Undecima lassus cum iam discederet hora,