Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sed nec costa data est caudave missa mihi.
  2. De quadrante tuo quid sperem, Garrice? Nulla
  3. De nostro nobis uncia venit apro.
  1. Haec est illa meis multum cantata libellis,
  2. Quam meus edidicit lector amatque togam.
  3. Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
  4. Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
  5. Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
  6. Dumque erat auctoris nomine digna sui:
  7. Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
  8. Quam possis niveam dicere iure tuo.
  9. Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
  10. Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
  1. Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
  2. Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
  3. Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
  4. Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
  5. Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
  6. Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
  1. Quod semper superos invito fratre rogasti,
  2. Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
  3. Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
  4. Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
  5. Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
  6. Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
  7. Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
  8. Pro Polluce mones Castora ne redeat.
  1. Si credis mihi, Quinte, quod mereris,
  2. Natales, Ovidi, tuas Aprilis
  3. Ut nostras amo Martias Kalendas.
  4. Felix utraque lux diesque nobis
  5. Signandi melioribus lapillis!
  6. Hic vitam tribuit, sed hic amicum.
  7. Plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.
  1. Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam
  2. Munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
  3. Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus
  4. Et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.
  1. Si mihi Picena turdus palleret oliva,
  2. Tenderet aut nostras silva Sabina plagas,
  3. Aut crescente levis traheretur harundine praeda
  4. Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
  5. Cara daret sollemne tibi cognatio munus,
  6. Nec frater nobis nec prior esset avus.
  7. Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas
  8. Audit et arguto passere vernat ager;
  9. Inde salutatus picae respondet arator,
  10. Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
  11. Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
  12. Qualia si recipis, saepe propinquus eris.
  1. Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales,
  2. Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
  3. Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
  4. In qua se primum quisque meumque putat.
  5. Demeruisse duos votum est; offendere plures
  6. Vix tutum; multis mittere dona grave est.