Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Aut crescente levis traheretur harundine praeda
- Pinguis et inplicitas virga teneret aves:
- Cara daret sollemne tibi cognatio munus,
- Nec frater nobis nec prior esset avus.
- Nunc sturnos inopes fringuillarumque querellas
- Audit et arguto passere vernat ager;
- Inde salutatus picae respondet arator,
- Hinc prope summa rapax miluus astra volat.
- Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
- Qualia si recipis, saepe propinquus eris.
- Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales,
- Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro,
- Succurrit nobis ingens onerosaque turba,
- In qua se primum quisque meumque putat.
- Demeruisse duos votum est; offendere plures
- Vix tutum; multis mittere dona grave est.
- Qua possum sola veniam ratione merebor:
- Nec Stellae turdos nec tibi, Flacce, dabo.
- Spendophoros Libycas domini petit armiger urbis:
- Quae puero dones tela, Cupido, para,
- Illa quibus iuvenes figis mollesque puellas:
- Sit tamen in tenera levis et hasta manu.
- Loricam clipeumque tibi galeamque remitto;
- Tutus ut invadat proelia, nudus eat:
- Non iaculo, non ense fuit laesusve sagitta,
- Casside dum liber Parthenopaeus erat.
- Quisquis ab hoc fuerit fixus, morietur amore.
- O felix, si quem tam bona fata manent!
- Dum puer es, redeas, dum vultu lubricus, et te
- Non Libye faciat, sed tua Roma virum.
- Nil est tritius Hedyli lacernis:
- Non ansae veterum Corinthiorum,
- Nec crus compede lubricum decenni,
- Nec ruptae recutita colla mulae,
- Nec quae Flaminiam secant salebrae,
- Nec qui litoribus nitent lapilli,
- Nec Tusca ligo vinea politus,
- Nec pallens toga mortui tribulis,