Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- De nostro nobis uncia venit apro.
- Haec est illa meis multum cantata libellis,
- Quam meus edidicit lector amatque togam.
- Partheniana fuit quondam, memorabile vatis
- Munus: in hac ibam conspiciendus eques,
- Dum nova, dum nitida fulgebat splendida lana,
- Dumque erat auctoris nomine digna sui:
- Nunc anus et tremulo vix accipienda tribuli,
- Quam possis niveam dicere iure tuo.
- Quid non longa dies, quid non consumitis anni?
- Haec toga iam non est Partheniana, mea est.
- Ingenium mihi, Gaure, probas sic esse pusillum,
- Carmina quod faciam, quae brevitate placent.
- Confiteor. Sed tu bis senis grandia libris
- Qui scribis Priami proelia, magnus homo es?
- Nos facimus Bruti puerum, nos Langona vivum:
- Tu magnus luteum, Gaure, Giganta facis.
- Quod semper superos invito fratre rogasti,
- Hoc, Lucane, tibi contigit, ante mori.
- Invidet ille tibi; Stygias nam Tullus ad umbras
- Optabat, quamvis sit minor, ire prior.
- Tu colis Elysios nemorisque habitator amoeni
- Esse tuo primum nunc sine fratre cupis;
- Et si iam nitidis alternus venit ab astris,
- Pro Polluce mones Castora ne redeat.
- Si credis mihi, Quinte, quod mereris,
- Natales, Ovidi, tuas Aprilis
- Ut nostras amo Martias Kalendas.
- Felix utraque lux diesque nobis
- Signandi melioribus lapillis!
- Hic vitam tribuit, sed hic amicum.
- Plus dant, Quinte, mihi tuae Kalendae.
- Natali tibi, Quinte, tuo dare parva volebam
- Munera; tu prohibes: inperiosus homo es.
- Parendum est monitis, fiat quod uterque volemus
- Et quod utrumque iuvat: tu mihi, Quinte, dato.
- Si mihi Picena turdus palleret oliva,
- Tenderet aut nostras silva Sabina plagas,