Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
  2. Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
  3. Poscentem nummos et grandia verba sonantem
  4. Possideat crassae mentula Burdigalae.
  1. Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
  2. Maronis illic esse mentulam scito.
  1. Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
  2. Dum videt Augusti Flavia templa poli,
  3. Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
  4. Pocula cum Marti traderet ipse suo,
  5. Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
  6. Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
  7. 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
  8. Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
  1. Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
  2. Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
  3. Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
  4. Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
  5. Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
  6. Victricem laurum quam venit ante vides,