Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
  2. Ne tua non possint eruere ossa canes.
  1. Cappadocum saevis Antistius occidit oris
  2. Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
  3. Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
  4. Et questa est longas non satis esse vias;
  5. Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
  6. Visa sibi est rapto bis viduata viro.
  1. Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
  2. Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;
  3. Luna quater binos non tota peregerat orbes,
  4. Debita poscebat iam sibi vota deus:
  5. Ipse suas anser properavit laetus ad aras
  6. Et cecidit sanctis hostia parva focis.
  7. Octo vides patulo pendere nomismata rostro
  8. Alitis? haec extis condita nuper erant:
  9. Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
  10. Victima, iam ferro non opus esse docet.
  1. Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
  2. Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,