Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Luna quater binos non tota peregerat orbes,
  2. Debita poscebat iam sibi vota deus:
  3. Ipse suas anser properavit laetus ad aras
  4. Et cecidit sanctis hostia parva focis.
  5. Octo vides patulo pendere nomismata rostro
  6. Alitis? haec extis condita nuper erant:
  7. Quae litat argento pro te, non sanguine, Caesar,
  8. Victima, iam ferro non opus esse docet.
  1. Hanc volo, quae facilis, quae palliolata vagatur,
  2. Hanc volo, quae puero iam dedit ante meo,
  3. Hanc volo, quam redimit totam denarius alter,
  4. Hanc volo, quae pariter sufficit una tribus.
  5. Poscentem nummos et grandia verba sonantem
  6. Possideat crassae mentula Burdigalae.
  1. Audieris in quo, Flacce, balneo plausum,
  2. Maronis illic esse mentulam scito.
  1. Iuppiter Idaei risit mendacia busti,
  2. Dum videt Augusti Flavia templa poli,
  3. Atque inter mensas largo iam nectare fusus,
  4. Pocula cum Marti traderet ipse suo,
  5. Respiciens Phoebum pariter Phoebique sororem,
  6. Cum quibus Alcides et pius Arcas erat:
  7. 'Gnosia vos' inquit 'nobis monumenta dedistis:
  8. Cernite, quam plus sit, Caesaris esse patrem.'
  1. Artibus his semper cenam, Philomuse, mereris,
  2. Plurima dum fingis, sed quasi vera refers.
  3. Scis, quid in Arsacia Pacorus deliberet aula,
  4. Rhenanam numeras Sarmaticamque manum,
  5. Verba ducis Daci chartis mandata resignas,
  6. Victricem laurum quam venit ante vides,
  7. Scis, quotiens Phario madeat Iove fusca Syene,
  8. Scis, quota de Libyco litore puppis eat,
  9. Cuius Iuleae capiti nascantur olivae,
  10. Destinet aetherius cui sua serta pater.
  11. Tolle tuas artes; hodie cenabis apud me
  12. Hac lege, ut narres nil, Philomuse, novi.
  1. Viderat Ausonium posito modo crine ministrum