Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Loqueris sonasque grandibus minax verbis,
  2. Et cum theatris saeculoque rixaris.
  3. Occurrit aliquis inter ista si draucus,
  4. Iam paedagogo liberatus et cuius
  5. Refibulavit turgidum faber penem:
  6. Nutu vocatum ducis, et pudet fari
  7. Catoniana, Chreste, quod facis lingua.
  1. Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus
  2. Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae,
  3. Qui spectatorem potui fecisse Catonem,
  4. Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
  5. Sed nihil a nostro sumpsit mea vita theatro,
  6. Et sola tantum scaenicus arte feror:
  7. Nec poteram gratus domino sine moribus esse;
  8. Interius mentes inspicit ille deus.
  9. Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi,
  10. Roma sui famulum dum sciat esse Iovis.
  1. Saecula Nestoreae permensa, Philaeni, senectae,
  2. Rapta es ad infernas tam cito Ditis aquas?
  3. Euboicae nondum numerabas longa Sibyllae
  4. Tempora: maior erat mensibus illa tribus.
  5. Heu quae lingua silet! non illam mille catastae
  6. Vincebant, nec quae turba Sarapin amat,
  7. Nec matutini cirrata caterva magistri,
  8. Nec quae Strymonio de grege ripa sonat.
  9. Quae nunc Thessalico lunam deducere rhombo,
  10. Quae sciet hos illos vendere lena toros?
  11. Sit tibi terra levis mollique tegaris harena,
  12. Ne tua non possint eruere ossa canes.
  1. Cappadocum saevis Antistius occidit oris
  2. Rusticus. O tristi crimine terra nocens!
  3. Rettulit ossa sinu cari Nigrina mariti
  4. Et questa est longas non satis esse vias;
  5. Cumque daret sanctam tumulis, quibus invidet, urnam,
  6. Visa sibi est rapto bis viduata viro.
  1. Cum comes Arctois haereret Caesaris armis
  2. Velius, hanc Marti pro duce vovit avem;