Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
  2. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
  3. materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
  4. rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
  5. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  6. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
  7. autem epigrammata a severissimis quoque et summae
  8. fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
  9. licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
  10. misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
  11. maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
  12. gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
  13. lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
  14. diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
  15. profiteri brevissimo placuit epigrammate.
  1. Laurigeros domini, liber, intrature penates
  2. Disce verecundo sanctius ore loqui.
  3. Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
  4. Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
  1. Fastorum genitor parensque Ianus
  2. Victorem modo cum videret Histri,
  3. Tot vultus sibi non satis putavit
  4. Optavitque oculos habere plures:
  5. Et lingua pariter locutus omni
  6. Terrarum domino deoque rerum
  7. Promisit Pyliam quater senectam.
  8. Addas, Iane pater, tuam rogamus.
  1. 'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelli
  2. Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
  3. Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
  4. Fama potest: teritur noster ubique liber;
  5. Et cum rupta situ Messalae saxa iacebunt
  6. Altaque cum Licini marmora pulvis erunt,
  7. Me tamen ora legent et secum plurimus hospes
  8. Ad patrias sedes carmina nostra feret.'
  9. Finieram, cum sic respondit nona sororum,
  10. Cui coma et unguento sordida vestis erat:
  11. 'Tune potes dulcis, ingrate, relinquere nugas?
  12. Dic mihi, quid melius desidiosus ages?
  13. An iuvat ad tragicos soccum transferre coturnos,
  14. Aspera vel paribus bella tonare modis,
  15. Praelegat ut tumidus rauca te voce magister
  16. Oderit et grandis virgo bonusque puer?
  17. Scribant ista graves nimium nimiumque severi,
  18. Quos media miseros nocte lucerna videt.
  19. At tu Romano lepidos sale tinge libellos:
  20. Agnoscat mores vita legatque suos.
  21. Angusta cantare licet videaris avena,
  22. Dum tua multorum vincat avena tubas.'
  1. Quantus, io, Latias mundi conventus ad aras
  2. Suscipit et solvit pro duce vota suo!
  3. Non sunt haec hominum, Germanice, gaudia tantum,
  4. Sed faciunt ipsi nunc, puto, sacra dei.
  1. Dum donas, Macer, anulos puellis,
  2. Desisti, Macer, anulos habere.
  1. Archetypis vetuli nihil est odiosius Eucti
  2. —Ficta Saguntino cymbia malo luto—,
  3. Argenti furiosa sui cum stemmata narrat
  4. Garrulus et verbis mucida vina facit.
  5. 'Laomedonteae fuerant haec pocula mensae:
  6. Ferret ut haec, muros struxit Apollo lyra.
  7. Hoc cratere ferox commisit proelia Rhoetus
  8. Cum Lapithis: pugna debile cernis opus.
  9. Hi duo longaevo censentur Nestore fundi:
  10. Pollice de Pylio trita columba nitet.
  11. Hic scyphus est, in quo misceri iussit amicis
  12. Largius Aeacides vividiusque merum.
  13. Hac propinavit Bitiae pulcherrima Dido
  14. In patera, Phrygio cum data cena viro est.'
  15. Miratus fueris cum prisca toreumata multum,
  16. In Priami calathis Astyanacta bibes.
  1. Hoc agere est causas, hoc dicere, Cinna, diserte,
  2. Horis, Cinna, decem dicere verba novem?
  3. Sed modo clepsydras ingenti voce petisti
  4. Quattuor. O quantum, Cinna, tacere potes!
  1. Principium des, Iane, licet velocibus annis,
  2. Et renoves voltu saecula longa tuo,
  3. Te primum pia tura rogent, te vota salutent,
  4. Purpura te felix, te colat omnis honos:
  5. Tu tamen hoc mavis, Latiae quod contigit urbi
  6. Mense tuo reducem, Iane, videre deum.
  1. Solvere dodrantem nuper tibi, Quinte, volebat
  2. Lippus Hylas, luscus vult dare dimidium.
  3. Accipe quam primum; brevis est occasio lucri:
  4. Si fuerit caecus, nil tibi solvet Hylas.
  1. Emit lacernas milibus decem Bassus
  2. Tyrias coloris optimi. Lucri fecit.
  3. 'Adeo bene emit?' inquis. Immo non solvet.
  1. Pervenisse tuam iam te scit Rhenus in urbem;
  2. Nam populi voces audit et ille tui:
  3. Sarmaticas etiam gentes Histrumque Getasque
  4. Laetitiae clamor terruit ipse novae.
  5. Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo,
  6. Nemo quater missos currere sensit equos.
  7. Nullum Roma ducem, nec te sic, Caesar, amavit:
  8. Te quoque iam non plus, ut velit ipsa, potest.
  1. Uxorem quare locupletem ducere nolim,
  2. Quaeritis? Uxori nubere nolo meae.
  3. Inferior matrona suo sit, Prisce, marito:
  4. Non aliter fiunt femina virque pares.
  1. Morio dictus erat: viginti milibus emi.
  2. Redde mihi nummos, Gargiliane: sapit.
  1. Pallida ne Cilicum timeant pomaria brumam
  2. Mordeat et tenerum fortior aura nemus,
  3. Hibernis obiecta notis specularia puros
  4. Admittunt soles et sine faece diem.
  5. At mihi cella datur, non tota clusa fenestra,
  6. In qua nec Boreas ipse manere velit.
  7. Sic habitare iubes veterem crudelis amicum
  8. Arboris ergo tuae tutior hospes ero.
  1. Dum nova Pannonici numeratur gloria belli,
  2. Omnis et ad reducem dum litat ara Iovem,
  3. Dat populus, dat gratus eques, dat tura senatus,
  4. Et ditant Latias tertia dona tribus:
  5. Hos quoque secretos memoravit Roma triumphos,
  6. Nec minor ista tuae laurea pacis erat,
  7. Quod tibi de sancta credis pietate tuorum.
  8. Principis est virtus maxima, nosse suos.