Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Pistor qui fueras diu, Cypere,
- Causas nunc agis et ducena quaeris:
- Sed consumis et usque mutuaris.
- A pistore, Cypere, non recedis:
- Et panem facis et facis farinam.
- Egi, Sexte, tuam, pactus duo milia, causam:
- Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
- 'Narrasti nihil' inquis 'et a te perdita causa est.'
- Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
- Si tua, Cerrini, promas epigrammata vulgo,
- Vel mecum possis vel prior ipse legi:
- Sed tibi tantus inest veteris respectus amici,
- Carior ut mea sit quam tua fama tibi.
- Sic Maro nec Calabri temptavit carmina Flacci,
- Pindaricos nosset cum superare modos,
- Et Vario cessit Romani laude coturni,
- Cum posset tragico fortius ore loqui.
- Aurum et opes et rura frequens donabit amicus:
- Qui velit ingenio cedere, rarus erit.
- Pauper videri Cinna vult; et est pauper.
- Cum facias versus nulla non luce ducenos,
- Vare, nihil recitas. Non sapis, atque sapis.
- Phosphore, redde diem: quid gaudia nostra moraris?
- Caesare venturo, Phosphore, redde diem.
- Roma rogat. Placidi numquid te pigra Bootae
- Plaustra vehunt, lento quod nimis axe venis?
- Ledaeo poteras abducere Cyllaron astro:
- Ipse suo cedet nunc tibi Castor equo.
- Quid cupidum Titana tenes? Iam Xanthus et Aethon
- Frena volunt, vigilat Memnonis alma parens.
- Tarda tamen nitidae non cedunt sidera luci,
- Et cupit Ausonium luna videre ducem.
- Iam, Caesar, vel nocte veni: stent astra licebit,
- Non deerit populo te veniente dies.
- Invitas ad aprum, ponis mihi, Gallice, porcum.
- Hybrida sum, si das, Gallice, verba mihi.
- Esse tibi videor saevus nimiumque gulosus,
- Qui propter cenam, Rustice, caedo cocum.
- Si levis ista tibi flagrorum causa videtur,
- Ex qua vis causa vapulet ergo cocus?
- Si quid forte petam timido gracilique libello,
- Inproba non fuerit si mea charta, dato.
- Et si non dederis, Caesar, permitte rogari:
- Offendunt numquam tura precesque Iovem.
- Qui fingit sacros auro vel marmore vultus,
- Non facit ille deos: qui rogat, ille facit.
- Vidisti semel, Oppiane, tantum
- Aegrum me, male, saepe te videbo.
- Non tot in Eois timuit Gangeticus arvis
- Raptor, in Hyrcano qui fugit albus equo,
- Quot tua Roma novas vidit, Germanice, tigres:
- Delicias potuit nec numerare suas.
- Vincit Erythraeos tua, Caesar, harena triumphos
- Et victoris opes divitiasque dei:
- Nam cum captivos ageret sub curribus Indos,
- Contentus gemina tigride Bacchus erat.
- Munera qui tibi dat locupleti, Gaure, senique,
- Si sapis et sentis, hoc tibi ait 'Morere.'
- Dic, toga, facundi gratum mihi munus amici,
- Esse velis cuius fama decusque gregis?
- Apula Ledaei tibi floruit herba Phalanthi,
- Qua saturat Calabris culta Galaesus aquis?
- An Tartesiacus stabuli nutritor Hiberi
- Baetis in Hesperia te quoque lavit ove?
- An tua multifidum numeravit lana Timavum,
- Quem pius astrifero Cyllarus ore bibit?
- Te nec Amyclaeo decuit livere veneno,
- Nec Miletos erat vellere digna tuo.
- Lilia tu vincis nec adhuc delapsa ligustra,
- Et Tiburtino monte quod alget ebur;
- Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae,
- Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
- Sed licet haec primis nivibus sint aemula dona,
- Non sunt Parthenio candidiora suo.
- Non ego praetulerim Babylonos picta superbae
- Texta, Samiramia quae variantur acu;
- Non Athamanteo potius me mirer in auro,
- Aeolium dones si mihi, Phrixe, pecus.
- O quantos risus pariter spectata movebit
- Cum Palatina nostra lacerna toga!
- Disticha qui scribit, puto, vult brevitate placere.
- Quid prodest brevitas, dic mihi, si liber est?
- Qui nunc Caesareae lusus spectatur harenae,
- Temporibus Bruti gloria summa fuit.
- Aspicis, ut teneat flammas poenaque fruatur
- Fortis et attonito regnet in igne manus!
- Ipse sui spectator adest et nobile dextrae
- Funus amat: totis pascitur illa sacris;
- Quod nisi rapta foret nolenti poena, parabat
- Saevior in lassos ire sinistra focos.
- Scire piget post tale decus, quid fecerit ante:
- Quam vidi, satis hanc est mihi nosse manum.
- Nescio quid de te non belle, Dento, fateris,
- Coniuge qui ducta iura paterna petis.
- Sed iam supplicibus dominum lassare libellis
- Desine et in patriam serus ab urbe redi:
- Nam dum tu longe deserta uxore diuque
- Tres quaeris natos, quattuor invenies.
- Ae+ra per tacitum delapsa sedentis in ipsos
- Fluxit Aretullae blanda columba sinus.
- Luserat hoc casus, nisi inobservata maneret
- Permissaque sibi nollet abire fuga.
- Si meliora piae fas est sperare sorori
- Et dominum mundi flectere vota valent,
- Haec a Sardois tibi forsitan exulis oris,
- Fratre reversuro, nuntia venit avis.
- De praetoricia folium mihi, Paule, corona
- Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
- Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum,
- Pallida quam rubri diluit unda croci.
- An magis astuti derasa est ungue ministri
- Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
- Illa potest culicem longe sentire volantem
- Et minimi pinna papilionis agi;
- Exiguae volitat suspensa vapore lucernae
- Et leviter fuso rumpitur icta mero.
- Hoc linitur sputo Iani caryota Kalendis,
- Quam fert cum parco sordidus asse cliens.