Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,
  2. propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
  3. vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
  4. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
  5. materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
  6. rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
  7. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  8. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis
  9. autem epigrammata a severissimis quoque et summae
  10. fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum
  11. licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per-
  12. misi tam lascive loqui quam solent. Cum pars libri et
  13. maior et melior ad maiestatem sacri nominis tui alli-
  14. gata sit, meminerit non nisi religiosa purificatione
  15. lustratos accedere ad templa debere. Quod ut custo-
  16. diturum me lecturi sciant, in ipso libelli huius limine
  17. profiteri brevissimo placuit epigrammate.
  1. Laurigeros domini, liber, intrature penates
  2. Disce verecundo sanctius ore loqui.
  3. Nuda recede Venus; non est tuus iste libellus:
  4. Tu mihi, tu Pallas Caesariana, veni.
  1. Fastorum genitor parensque Ianus
  2. Victorem modo cum videret Histri,
  3. Tot vultus sibi non satis putavit
  4. Optavitque oculos habere plures:
  5. Et lingua pariter locutus omni
  6. Terrarum domino deoque rerum
  7. Promisit Pyliam quater senectam.
  8. Addas, Iane pater, tuam rogamus.
  1. 'Quinque satis fuerant: nam sex septemve libelli
  2. Est nimium: quid adhuc ludere, Musa, iuvat?
  3. Sit pudor et finis: iam plus nihil addere nobis
  4. Fama potest: teritur noster ubique liber;