Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Hibernas, Line, basiationes,
- In mensem rogo differas Aprilem.
- Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,
- Cui genus et nomen maxima Roma dedit.
- Sex mihi de prima deerant trieteride menses,
- Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
- Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
- Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
- Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
- Non eat, optabis quem superesse tibi.
- Nosti si bene Caesium, libelle,
- Montanae decus Umbriae Sabinum,
- Auli municipem mei Pudentis,
- Illi tu dabis haec vel occupato:
- Instent mille licet premantque curae,
- Nostris carminibus tamen vacabit:
- Nam me diligit ille proximumque
- Turni nobilibus legit libellis.
- O quantum tibi nominis paratur!
- O quae gloria! quam frequens amator!
- Te convivia, te forum sonabit,
- Aedes, compita, porticus, tabernae.
- Uni mitteris, omnibus legeris.
- Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
- Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
- Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
- Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
- —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
- Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
- 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
- Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
- Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
- Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-