Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Cessat, et in populum multa rapina cadit;
- Nunc veniunt subitis lasciva nomismata nimbis,
- Nunc dat spectatas tessera larga feras,
- Nunc implere sinus securos gaudet et absens
- Sortitur dominos, ne laceretur, avis.
- Quid numerem currus ter denaque praemia palmae,
- Quae dare non semper consul uterque solet?
- Omnia sed, Caesar, tanto superantur honore,
- Quod spectatorem te tua laurus habet.
- Omnes aut vetulas habes amicas
- Aut turpes vetulisque foediores.
- Has ducis comites trahisque tecum
- Per convivia, porticus, theatra.
- Sic formosa, Fabulla, sic puella es.
- Sanctorum nobis miracula reddis avorum
- Nec pateris, Caesar, saecula cana mori,
- Cum veteres Latiae ritus renovantur harenae
- Et pugnat virtus simpliciore manu.
- Sic priscis servatur honos te praeside templis,
- Et casa tam culto sub Iove numen habet;
- Sic nova dum condis, revocas, Auguste, priora
- Debentur quae sunt quaeque fuere tibi.
- Non per mystica sacra Dindymenes,
- Nec per Niliacae bovem iuvencae,
- Nullos denique per deos deasque
- Iurat Gellia, sed per uniones.
- Hos amplectitur, hos perosculatur,
- Hos fratres vocat, hos vocat sorores,
- Hos natis amat acrius duobus.
- His si quo careat misella casu,
- Victuram negat esse se nec horam.
- Eheu, quam bene nunc, Papiriane,
- Annaei faceret manus Sereni!
- Dante tibi turba querulos, Auguste, libellos,
- Nos quoque quod domino carmina parva damus,
- Posse deum rebus pariter Musisque vacare
- Scimus, et haec etiam serta placere tibi.