Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Expulit offenso vitiatum pollice talum
- Et iacuit toto corpore fusus humi.
- Quid faceret Gallus, qua se ratione moveret?
- Ingenti domino servulus unus erat,
- Tam macer, ut minimam posset vix ferre lucernam:
- Succurrit misero casus opemque tulit.
- Quattuor inscripti portabant vile cadaver,
- Accipit infelix qualia mille rogus;
- Hos comes invalidus summissa voce precatur,
- Ut quocumque velint, corpus inane ferant:
- Permutatur onus stipataque tollitur alte
- Grandis in angusta sarcina sandapila.
- Hic mihi de multis unus, Lucane, videtur,
- Cui merito dici 'mortue Galle' potest.
- 'Dic verum mihi, Marce, dic amabo;
- Nil est, quod magis audiam libenter.'
- Sic et cum recitas tuos libellos,
- Et causam quotiens agis clientis,
- Oras, Gallice, me rogasque semper.
- Durum est me tibi, quod petis, negare.
- Vero verius ergo quid sit, audi:
- Verum, Gallice, non libenter audis.
- Liber, amicorum dulcissima cura tuorum,
- Liber, in aeterna vivere digne rosa,
- Si sapis, Assyrio semper tibi crinis amomo
- Splendeat et cingant florea serta caput;
- Candida nigrescant vetulo crystalla Falerno
- Et caleat blando mollis amore torus.
- Qui sic vel medio finitus vixit in aevo,
- Longior huic facta est, quam data vita fuit.
- Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos,
- Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos,
- Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi,
- O pudor! o pietas! et putat esse parum.
- Non illi satis est turbato sordidus auro
- Hermus et Hesperio qui sonat orbe Tagus.
- Omnis habet sua dona dies: nec linea dives