Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat,
- Par domus est caelo, sed minor est domino.
- Quod Caietano reddis, Polycharme, tabellas,
- Milia te centum num tribuisse putas?
- 'Debuit haec' inquis. Tibi habe, Polycharme, tabellas
- Et Caietano milia crede duo.
- Qui praestat pietate pertinaci
- Sensuro bona liberalitatis,
- Captet forsitan aut vicem reposcat:
- At si quis dare nomini relicto
- Post manes tumulumque perseverat,
- Quaerit quid, nisi parcius dolere?
- Refert sis bonus, an velis videri.
- Praestas hoc, Melior, sciente fama,
- Qui sollemnibus anxius sepulti
- Nomen non sinis interire Blaesi,
- Et de munifica profusus arca
- Ad natalicium diem colendum
- Scribarum memori piaeque turbae
- Quod donas, facis ipse Blaesianum.
- Hoc longum tibi, vita dum manebit,
- Hoc et post cineres erit tributum.
- Qui Palatinae caperet convivia mensae
- Ambrosiasque dapes, non erat ante locus:
- Hic haurire decet sacrum, Germanice, nectar
- Et Ganymedea pocula mixta manu.
- Esse velis, oro, serus conviva Tonantis:
- At tu si properas, Iuppiter, ipse veni.
- Non horti neque palmitis beati,
- Sed rari nemoris, Priape, custos,
- Ex quo natus es et potes renasci,
- Furaces, moneo, manus repellas
- Et silvam domini focis reserves:
- Si defecerit haec, et ipse lignum es.
- 'Tristis Athenagoras non misit munera nobis,
- Quae medio brumae mittere mense solet.'
- An sit Athenagoras tristis, Faustine, videbo: