Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
- Pensio te coram petitur clareque palamque:
- Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
- Esse queror gelidasque mihi tritasque lacernas:
- Audis, et nescis, Baccara, quid sit opus.
- Hoc opus est, subito fias ut sidere mutus,
- Dicere ne possis, Baccara: 'Si quid opus'.
- Narnia, sulphureo quam gurgite candidus amnis
- Circuit, ancipiti vix adeunda iugo,
- Quid tam saepe meum nobis abducere Quintum
- Te iuvat et lenta detinuisse mora?
- Quid Nomentani causam mihi perdis agelli,
- Propter vicinum qui pretiosus erat?
- Sed iam parce mihi nec abutere, Narnia, Quinto:
- Perpetuo liceat sic tibi ponte frui.
- Unguentum fuerat, quod onyx modo parva gerebat:
- Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.
- Bruma est et riget horridus December,
- Audes tu tamen osculo nivali
- Omnes obvius hinc et hinc tenere
- Et totam, Line, basiare Romam.
- Quid posses graviusque saeviusque
- Percussus facere atque verberatus?
- Hoc me frigore basiet nec uxor,
- Blandis filia nec rudis labellis.
- Sed tu dulcior elegantiorque,
- Cuius livida naribus caninis
- Dependet glacies rigetque barba,
- Qualem forficibus metit supinis
- Tonsor Cinyphio Cilix marito.
- Centum occurrere malo cunnilingis,
- Et Gallum timeo minus recentem.
- Quare si tibi sensus est pudorque,
- Hibernas, Line, basiationes,
- In mensem rogo differas Aprilem.
- Conditus hic ego sum, Bassi dolor, Urbicus infans,
- Cui genus et nomen maxima Roma dedit.