Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Sex mihi de prima deerant trieteride menses,
  2. Ruperunt tetricae cum male pensa deae.
  3. Quid species, quid lingua mihi, quid profuit aetas?
  4. Da lacrimas tumulo, qui legis ista, meo:
  5. Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas
  6. Non eat, optabis quem superesse tibi.
  1. Nosti si bene Caesium, libelle,
  2. Montanae decus Umbriae Sabinum,
  3. Auli municipem mei Pudentis,
  4. Illi tu dabis haec vel occupato:
  5. Instent mille licet premantque curae,
  6. Nostris carminibus tamen vacabit:
  7. Nam me diligit ille proximumque
  8. Turni nobilibus legit libellis.
  9. O quantum tibi nominis paratur!
  10. O quae gloria! quam frequens amator!
  11. Te convivia, te forum sonabit,
  12. Aedes, compita, porticus, tabernae.
  13. Uni mitteris, omnibus legeris.
  1. Omnia, Castor, emis: sic fiet, ut omnia vendas.
  1. Sic placidum videas semper, Crispine, Tonantem,
  2. Nec te Roma minus, quam tua Memphis amet:
  3. Carmina Parrhasia si nostra legentur in aula
  4. —Namque solent sacra Caesaris aure frui—,
  5. Dicere de nobis, ut lector candidus, aude:
  6. 'Temporibus praestat non nihil iste tuis,
  7. Nec Marso nimium minor est doctoque Catullo.'
  8. Hoc satis est: ipsi cetera mando deo.
  1. Omnes quidem libelli mei, domine, quibus tu fa-
  2. mam, id est vitam, dedisti, tibi supplicant; et, puto,
  3. propter hoc legentur. Hic tamen, qui operis nostri octa-
  4. vus inscribitur, occasione pietatis frequentius fruitur.
  5. Minus itaque ingenio laborandum fuit, in cuius locum
  6. materia successerat: quam quidem subinde aliqua ioco-
  7. rum mixtura variare temptavimus, ne caelesti verecun-
  8. diae tuae laudes suas, quae facilius te fatigare possint,
  9. quam nos satiare, omnis versus ingereret. Quamvis