Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et tentigine saevior mariti
  2. Undenas dolat in die puellas.
  3. Harpasto quoque subligata ludit,
  4. Et flavescit haphe, gravesque draucis
  5. Halteras facili rotat lacerto,
  6. Et putri lutulenta de palaestra
  7. Uncti verbere vapulat magistri:
  8. Nec cenat prius aut recumbit ante,
  9. Quam septem vomuit meros deunces;
  10. Ad quos fas sibi tunc putat redire,
  11. Cum coloephia sedecim comedit.
  12. Post haec omnia cum libidinatur,
  13. Non fellat—putat hoc parum virile—,
  14. Sed plane medias vorat puellas.
  15. Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
  16. Cunnum lingere quae putas virile.
  1. Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
  2. Parce precor socero: seria forsan amat.
  3. Quod si lascivos admittit et ille libellos,
  4. Haec ego vel Curio Fabricioque legam.
  1. Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,
  2. Cuius Cecropia pectora dote madent:
  3. Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
  4. Nec minus esse suam Stoica turba velit.
  5. Vivet opus quodcumque per has emiseris aures:
  6. Tam non femineum nec populare sapit.
  7. Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
  8. Quamvis Pierio sit bene nota choro.
  9. Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
  10. Castior haec, et non doctior illa fuit.
  1. Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
  2. Recte, quam futuis, vocas amicam.
  1. Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
  2. Filia ficosa est et gener atque nepos,
  3. Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
  4. Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
  5. Cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
  6. Res mira est, ficos non habet unus ager.
  1. Gratus sic tibi, Paule, sit December,
  2. Nec vani triplices brevesque mappae
  3. Nec turis veniant leves selibrae,
  4. Sed lances ferat et scyphos avorum
  5. Aut grandis reus aut potens amicus,
  6. Seu quod te potius iuvat capitque;
  7. Sic vincas Noviumque Publiumque
  8. Mandris et vitreo latrone clusos;
  9. Sic palmam tibi de trigone nudo
  10. Unctae det favor arbiter coronae,
  11. Nec laudet Polybi magis sinistras:
  12. Si quisquam mea dixerit malignus
  13. Atro carmina quae madent veneno,
  14. Ut vocem mihi commodes patronam
  15. Et quantum poteris, sed usque, clames:
  16. 'Non scripsit meus ista Martialis.'
  1. Esquiliis domus est, domus est tibi colle Dianae,
  2. Et tua patricius culmina vicus habet;
  3. Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae,
  4. Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
  5. Dic, ubi conveniam, dic, qua te parte requiram:
  6. Quisquis ubique habitat, Maxime, nusquam habitat.
  1. Cyllenes caelique decus, facunde minister,
  2. Aurea cui torto virga dracone viret:
  3. Sic tibi lascivi non desit copia furti,
  4. Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales,
  5. Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus,
  6. Et senior parca mole prematur avus:
  7. Hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo
  8. Laeta colat, primis quo coiere toris.
  9. Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat,
  10. Hic te ture vocat, fidus et ipse Iovi.
  1. Vis futui gratis, cum sis deformis anusque.
  2. Res perridicula est: vis dare, nec dare vis.
  1. Quod te diripiunt potentiores
  2. Per convivia, porticus, theatra,
  3. Et tecum, quotiens ita incidisti,
  4. Gestari iuvat et iuvat lavari:
  5. Nolito nimium tibi placere.
  6. Delectas, Philomuse, non amaris.
  1. Exigis, ut nostros donem tibi, Tucca, libellos.
  2. Non faciam: nam vis vendere, non legere.
  1. Cum Saxetani ponatur coda lacerti
  2. Et, bene si cenas, conchis inuncta tibi:
  3. Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos
  4. Mittis: habes nec cor, Papyle, nec genium.
  1. Potavi modo consulare vinum.
  2. Quaeris, quam vetus atque liberale?
  3. Prisco consule conditum: sed ipse,
  4. Qui ponebat, erat, Severe, consul.
  1. Quatenus Odrysios iam pax Romana triones
  2. Temperat et tetricae conticuere tubae,
  3. Hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum
  4. Mittere: iam chartis, iam vacat ille iocis.
  5. Sed si parva tui munuscula quaeris amici
  6. Commendare, ferat carmina nostra puer:
  7. Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae
  8. Sarmatica rigido ludit in amne rota,
  9. Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus,
  10. Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
  11. At tibi captivo famulus mittetur ab Histro,
  12. Qui Tiburtinas pascere possit oves.
  1. 'Triginta toto mala sunt epigrammata libro.'
  2. Si totidem bona sunt, Lause, bonus liber est.
  1. Menophili penem tam grandis fibula vestit,
  2. Ut sit comoedis omnibus una satis.
  3. Hunc ego credideram—nam saepe lavamur in unum—
  4. Sollicitum voci parcere, Flacce, suae:
  5. Dum ludit media populo spectante palaestra,
  6. Delapsa est misero fibula: verpus erat.
  1. Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
  2. Expingitque genas, altera barba subit.
  1. Dum mea Caecilio formatur imago Secundo
  2. Spirat et arguta picta tabella manu,
  3. I, liber, ad Geticam Peucen Histrumque iacentem:
  4. Haec loca perdomitis gentibus ille tenet.
  5. Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
  6. Certior in nostro carmine vultus erit;
  7. Casibus hic nullis, nullis delebilis annis
  8. Vivet, Apelleum cum morietur opus.