Epigrammata

Martial

Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.

  1. Et lasciva tamen carmina nosse libet,
  2. Pompeium quaeres—et nosti forsitan—Auctum;
  3. Ultoris prima Martis in aede sedet:
  4. Iure madens varioque togae limatus in usu,
  5. Non lector meus hic, Urbice, sed liber est.
  6. Sic tenet absentes nostros cantatque libellos,
  7. Ut pereat chartis littera nulla meis:
  8. Denique, si vellet, poterat scripsisse videri;
  9. Sed famae mavult ille favere meae.
  10. Hunc licet a decuma—neque enim satis ante vacabit—
  11. Sollicites; capiet cenula parva duos;
  12. Ille leget, bibe tu; nolis licet, ille sonabit;
  13. Et cum 'Iam satis est' dixeris, ille leget.
  1. Gratum est, quod Celeri nostros legis, Aucte, libellos,
  2. Si tamen et Celerem, quod legis, Aucte, iuvat.
  3. Ille meas gentes et Celtas rexit Hiberos,
  4. Nec fuit in nostro certior orbe fides.
  5. Maior me tanto reverentia turbat, et aures
  6. Non auditoris, iudicis esse puto.
  1. Omnia misisti mihi Saturnalibus, Umber,
  2. Munera, contulerant quae tibi quinque dies:
  3. Bis senos triplices et dentiscalpia septem;
  4. His comes accessit spongia, mappa, calix,
  5. Semodiusque fabae cum vimine Picenarum,
  6. Et Laletanae nigra lagona sapae;
  7. Parvaque cum canis venerunt cottana prunis
  8. Et Libycae fici pondere testa gravis.
  9. Vix puto triginta nummorum tota fuisse
  10. Munera, quae grandes octo tulere Syri.
  11. Quanto commodius nullo mihi ferre labore
  12. Argenti potuit pondera quinque puer!
  1. Semper mane mihi de me mera somnia narras,
  2. Quae moveant animum sollicitentque meum.
  3. Iam prior ad faecem, sed et haec vindemia venit,
  4. Exorat noctes dum mihi saga tuas;
  5. Consumpsi salsasque molas et turis acervos;
  6. Decrevere greges, dum cadit agna frequens;
  7. Non porcus, non chortis aves, non ova supersunt.
  8. Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.
  1. Nulli munera, Chreste, si remittis,
  2. Nec nobis dederis remiserisque:
  3. Credam te satis esse liberalem.
  4. Sed si reddis Apicio Lupoque
  5. Et Gallo Titioque Caesioque,
  6. Linges non mihi—nam proba et pusilla est—,
  7. Sed quae de Solymis venit perustis
  8. Damnatam modo mentulam tributis.
  1. Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
  2. Parrhasiam mira qui struis arte domum.
  3. Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
  4. Has petet a nostro Pisa Tonante manus.
  1. Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
  2. Πὺξ ἀγαθὸσ fuerat, nunc erit ἱππόδαμος.
  1. Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
  2. Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
  3. Deinde experta latus madidoque simillima loro
  4. Inguina nec lassa stare coacta manu,
  5. Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
  6. Rursus et in similes decidis usque toros.
  7. Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
  8. Hirsutum et dura rusticitate trucem:
  9. Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
  10. Difficile est vero nubere, Galla, viro.
  1. Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
  2. Bellum convivam Caecilianus habet.
  1. Tarpeiae venerande rector aulae,
  2. Quem salvo duce credimus Tonantem,
  3. Cum votis sibi quisque te fatiget
  4. Et poscat dare, quae dei potestis:
  5. Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
  6. Ne suscensueris velut superbo.
  7. Te pro Caesare debeo rogare:
  8. Pro me debeo Caesarem rogare.
  1. Abstulerat totam temerarius institor urbem,
  2. Inque suo nullum limine limen erat.
  3. Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
  4. Et modo quae fuerat semita, facta via est.
  5. Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
  6. Nec praetor medio cogitur ire luto,
  7. Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
  8. Occupat aut totas nigra popina vias.
  9. Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
  10. Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
  1. Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
  2. Et te deprendi, cum facis ista, cupis,
  3. Ne quid liberti narrent servique paterni
  4. Et niger obliqua garrulitate cliens.
  5. Non pedicari se qui testatur, Amille,
  6. Illud saepe facit, quod sine teste facit.
  1. Perpetui numquam moritura volumina Sili
  2. Qui legis et Latia carmina digna toga,
  3. Pierios tantum vati placuisse recessus
  4. Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
  5. Sacra coturnati non attigit ante Maronis,
  6. Implevit magni quam Ciceronis opus:
  7. Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
  8. Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
  9. Postquam bis senis ingentem fascibus annum
  10. Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
  11. Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
  12. Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
  1. Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
  2. Et post hoc dominae munere factus eques,
  3. Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
  4. Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
  5. Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
  6. Quid facit infelix et fugitiva quies?
  7. Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
  8. Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
  9. Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
  10. Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
  1. Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
  2. Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
  3. A miser et demens! viginti litigat annis
  4. Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
  1. Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
  2. Plus meruisse tamen se Labienus ait.
  1. Pedicat pueros tribas Philaenis