Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Bellum convivam Caecilianus habet.
- Tarpeiae venerande rector aulae,
- Quem salvo duce credimus Tonantem,
- Cum votis sibi quisque te fatiget
- Et poscat dare, quae dei potestis:
- Nil pro me mihi, Iuppiter, petenti
- Ne suscensueris velut superbo.
- Te pro Caesare debeo rogare:
- Pro me debeo Caesarem rogare.
- Abstulerat totam temerarius institor urbem,
- Inque suo nullum limine limen erat.
- Iussisti tenuis, Germanice, crescere vicos,
- Et modo quae fuerat semita, facta via est.
- Nulla catenatis pila est praecincta lagonis,
- Nec praetor medio cogitur ire luto,
- Stringitur in densa nec caeca novacula turba,
- Occupat aut totas nigra popina vias.
- Tonsor, copo, cocus, lanius sua limina servant.
- Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
- Reclusis foribus grandes percidis, Amille,
- Et te deprendi, cum facis ista, cupis,
- Ne quid liberti narrent servique paterni
- Et niger obliqua garrulitate cliens.
- Non pedicari se qui testatur, Amille,
- Illud saepe facit, quod sine teste facit.
- Perpetui numquam moritura volumina Sili
- Qui legis et Latia carmina digna toga,
- Pierios tantum vati placuisse recessus
- Credis et Aoniae Bacchica serta comae?
- Sacra coturnati non attigit ante Maronis,
- Implevit magni quam Ciceronis opus:
- Hunc miratur adhuc centum gravis hasta virorum,
- Hunc loquitur grato plurimus ore cliens.
- Postquam bis senis ingentem fascibus annum
- Rexerat, adserto qui sacer orbe fuit,
- Emeritos Musis et Phoebo tradidit annos,
- Proque suo celebrat nunc Helicona foro.
- Qui tonsor fueras tota notissimus urbe,
- Et post hoc dominae munere factus eques,
- Sicanias urbes Aetnaeaque regna petisti,
- Cinname, cum fugeres tristia iura fori.
- Qua nunc arte graves tolerabis inutilis annos?
- Quid facit infelix et fugitiva quies?
- Non rhetor, non grammaticus ludive magister,
- Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes,
- Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
- Quod superest, iterum, Cinname, tonsor eris.
- Lis te bis decumae numerantem frigora brumae
- Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
- A miser et demens! viginti litigat annis
- Quisquam, cui vinci, Gargiliane, licet?
- Heredem Fabius Labienum ex asse reliquit:
- Plus meruisse tamen se Labienus ait.
- Pedicat pueros tribas Philaenis
- Et tentigine saevior mariti
- Undenas dolat in die puellas.
- Harpasto quoque subligata ludit,
- Et flavescit haphe, gravesque draucis
- Halteras facili rotat lacerto,
- Et putri lutulenta de palaestra
- Uncti verbere vapulat magistri:
- Nec cenat prius aut recumbit ante,
- Quam septem vomuit meros deunces;
- Ad quos fas sibi tunc putat redire,
- Cum coloephia sedecim comedit.
- Post haec omnia cum libidinatur,
- Non fellat—putat hoc parum virile—,
- Sed plane medias vorat puellas.
- Di mentem tibi dent tuam, Philaeni,
- Cunnum lingere quae putas virile.
- Commendare meas, Instanti Rufe, Camenas
- Parce precor socero: seria forsan amat.
- Quod si lascivos admittit et ille libellos,
- Haec ego vel Curio Fabricioque legam.
- Haec est illa tibi promissa Theophila, Cani,
- Cuius Cecropia pectora dote madent:
- Hanc sibi iure petat magni senis Atticus hortus,
- Nec minus esse suam Stoica turba velit.
- Vivet opus quodcumque per has emiseris aures:
- Tam non femineum nec populare sapit.
- Non tua Pantaenis nimium se praeferat illi,
- Quamvis Pierio sit bene nota choro.
- Carmina fingentem Sappho laudabat amatrix:
- Castior haec, et non doctior illa fuit.
- Ipsarum tribadum tribas, Philaeni,
- Recte, quam futuis, vocas amicam.
- Ficosa est uxor, ficosus et ipse maritus,
- Filia ficosa est et gener atque nepos,
- Nec dispensator nec vilicus ulcere turpi
- Nec rigidus fossor, sed nec arator eget.
- Cum sint ficosi pariter iuvenesque senesque,
- Res mira est, ficos non habet unus ager.
- Gratus sic tibi, Paule, sit December,
- Nec vani triplices brevesque mappae
- Nec turis veniant leves selibrae,
- Sed lances ferat et scyphos avorum
- Aut grandis reus aut potens amicus,
- Seu quod te potius iuvat capitque;
- Sic vincas Noviumque Publiumque
- Mandris et vitreo latrone clusos;
- Sic palmam tibi de trigone nudo
- Unctae det favor arbiter coronae,
- Nec laudet Polybi magis sinistras:
- Si quisquam mea dixerit malignus
- Atro carmina quae madent veneno,
- Ut vocem mihi commodes patronam
- Et quantum poteris, sed usque, clames:
- 'Non scripsit meus ista Martialis.'
- Esquiliis domus est, domus est tibi colle Dianae,
- Et tua patricius culmina vicus habet;
- Hinc viduae Cybeles, illinc sacraria Vestae,
- Inde novum, veterem prospicis inde Iovem.
- Dic, ubi conveniam, dic, qua te parte requiram:
- Quisquis ubique habitat, Maxime, nusquam habitat.
- Cyllenes caelique decus, facunde minister,
- Aurea cui torto virga dracone viret:
- Sic tibi lascivi non desit copia furti,
- Sive cupis Paphien, seu Ganymede cales,
- Maternaeque sacris ornentur frondibus Idus,
- Et senior parca mole prematur avus:
- Hunc semper Norbana diem cum coniuge Carpo
- Laeta colat, primis quo coiere toris.
- Hic pius antistes sophiae sua dona ministrat,
- Hic te ture vocat, fidus et ipse Iovi.
- Vis futui gratis, cum sis deformis anusque.
- Res perridicula est: vis dare, nec dare vis.
- Quod te diripiunt potentiores
- Per convivia, porticus, theatra,
- Et tecum, quotiens ita incidisti,
- Gestari iuvat et iuvat lavari:
- Nolito nimium tibi placere.
- Delectas, Philomuse, non amaris.
- Exigis, ut nostros donem tibi, Tucca, libellos.
- Non faciam: nam vis vendere, non legere.
- Cum Saxetani ponatur coda lacerti
- Et, bene si cenas, conchis inuncta tibi:
- Sumen, aprum, leporem, boletos, ostrea, mullos
- Mittis: habes nec cor, Papyle, nec genium.
- Potavi modo consulare vinum.
- Quaeris, quam vetus atque liberale?
- Prisco consule conditum: sed ipse,
- Qui ponebat, erat, Severe, consul.
- Quatenus Odrysios iam pax Romana triones
- Temperat et tetricae conticuere tubae,
- Hunc Marcellino poteris, Faustine, libellum
- Mittere: iam chartis, iam vacat ille iocis.
- Sed si parva tui munuscula quaeris amici
- Commendare, ferat carmina nostra puer:
- Non qualis Geticae satiatus lacte iuvencae
- Sarmatica rigido ludit in amne rota,
- Sed Mitylenaei roseus mangonis ephebus,
- Vel non caesus adhuc matre iubente Lacon.
- At tibi captivo famulus mittetur ab Histro,
- Qui Tiburtinas pascere possit oves.
- 'Triginta toto mala sunt epigrammata libro.'
- Si totidem bona sunt, Lause, bonus liber est.
- Menophili penem tam grandis fibula vestit,
- Ut sit comoedis omnibus una satis.
- Hunc ego credideram—nam saepe lavamur in unum—
- Sollicitum voci parcere, Flacce, suae:
- Dum ludit media populo spectante palaestra,
- Delapsa est misero fibula: verpus erat.
- Eutrapelus tonsor dum circuit ora Luperci
- Expingitque genas, altera barba subit.
- Dum mea Caecilio formatur imago Secundo
- Spirat et arguta picta tabella manu,
- I, liber, ad Geticam Peucen Histrumque iacentem:
- Haec loca perdomitis gentibus ille tenet.
- Parva dabis caro, sed dulcia dona, sodali:
- Certior in nostro carmine vultus erit;
- Casibus hic nullis, nullis delebilis annis
- Vivet, Apelleum cum morietur opus.
- Quod non insulse scribis tetrasticha quaedam,
- Disticha quod belle pauca, Sabelle, facis,
- Laudo, nec admiror. Facile est epigrammata belle
- Scribere, sed librum scribere difficile est.
- Ad natalicias dapes vocabar,
- Essem cum tibi, Sexte, non amicus:
- Quid factum est, rogo, quid repente factum est,
- Post tot pignora nostra, post tot annos
- Quod sum praeteritus vetus sodalis?
- Sed causam scio: nulla venit a me
- Hispani tibi libra pustulati
- Nec levis toga nec rudes lacernae.
- Non est sportula, quae negotiatur;
- Pascis munera, Sexte, non amicos.
- Iam dices mihi 'Vapulet vocator.'
- Si meus aurita gaudet lagalopece Flaccus,
- Si fruitur tristi Canius Aethiope;
- Publius exiguae si flagrat amore catellae,
- Si Cronius similem cercopithecon amat;
- Delectat Marium si perniciosus ichneumon,
- Pica salutatrix si tibi, Lause, placet;
- Si gelidum collo nectit Cadilla draconem,
- Luscinio tumulum si Telesilla dedit:
- Blanda Cupidinei cur non amet ora Labyrtae,
- Qui videt haec dominis monstra placere suis?
- Fertur habere meos, si vera est fama, libellos