Epigrammata
Martial
Martial. M. Valerii Martialis Epigrammata. Heraeus, Wilhelm, editor; Borovskij, Jacobus, editor. Stuttgart: Teubner, 1925. Reprinted with corrections in 1976.
- Aut vigila aut dormi, Nasidiane, tibi.
- Nulli munera, Chreste, si remittis,
- Nec nobis dederis remiserisque:
- Credam te satis esse liberalem.
- Sed si reddis Apicio Lupoque
- Et Gallo Titioque Caesioque,
- Linges non mihi—nam proba et pusilla est—,
- Sed quae de Solymis venit perustis
- Damnatam modo mentulam tributis.
- Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri,
- Parrhasiam mira qui struis arte domum.
- Phidiaco si digna Iovi dare templa parabit,
- Has petet a nostro Pisa Tonante manus.
- Castora de Polluce Gabinia fecit Achillan:
- Πὺξ ἀγαθὸσ fuerat, nunc erit ἱππόδαμος.
- Iam sex aut septem nupsisti, Galla, cinaedis,
- Dum coma te nimium pexaque barba iuvat.
- Deinde experta latus madidoque simillima loro
- Inguina nec lassa stare coacta manu,
- Deseris inbelles thalamos mollemque maritum;
- Rursus et in similes decidis usque toros.
- Quaere aliquem Curios semper Fabiosque loquentem,
- Hirsutum et dura rusticitate trucem:
- Invenies: sed habet tristis quoque turba cinaedos.
- Difficile est vero nubere, Galla, viro.
- Non cenat sine apro noster, Tite, Caecilianus.
- Bellum convivam Caecilianus habet.
- Tarpeiae venerande rector aulae,